- FERULA
- FERULAmuneris insigne, quod ferebant non Abbates solum sed et ipsi aliquando Pontifices Rom. Camboca, pedum, baculus pastoralis. Hinc Benedictus P. exauctoratus, ad pedes Leonis P. et Imp. concidens, Pontificalem ferulam, quam manu gestabat, Leoni tradidisse, quam hic fregerit, fractamqueve populo ost enderit, refert Luithprand. Hist. l. 6. c. XI. et ult. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol. Graece Νάρθηξ, posterioribus Scriptoribus Latinis Byzantinisqueve, idem, quod prioribus Labarum dictum est, C. du Fresne; cui Imperatorum idem fuit gestamen, etsi postmodum non eadem utriqueve forma, et figura fuerit. Labarum quippe fuit, quadratum ex panno aut serico confectum, Christiqueve insignitum monogrammate. At Narthex ferulae solidae speciem praetulit, quae pauso longior quam latior fuit: Unde Medicos quosdam Νάρθηκας libros suos nuncupasse, monitum eidem ad Alexiadem, quod libri speciem Ferulae omnino referrent. Cuiusmodi narthex praeclare effingitur, in Bulla plumbea Balduini II. Imp. CP. displomati A. C. 1241. appensa: in qua ipse Imperatorio habitu sedens, dextrâ virgam tenet, in cuius parte superiori nescio quid quadratum longius eminet, fimbriâ circumdatum, et ad extremos angulos globulis vel margaritis exornatum: ab inferioribus vero angulis pendent vittae, margaritis pariter distinctae: hastae extremum claudit globulus, seu margarita grandior, cui minor insistit. Narthecem ipsum exteriorem exornat circulus ovali sigurâ unionibus contexcus. At in ferulis, quae ffinguntur in numis, apparent fere semper in quincuncem dispositae margaritae: ita ut liquido evincatur, diu servatas esse Labari seu Christi monogrammatis reliquias. Scribit certe Codinus, moris esse, ut quando Imp. gestat stemma, dextrâ crucem, sinistrâ Νάρθηκα teneat de Offic. c. 17. n. 37. Simeon vero Thessalon. Ferulam gestari ab Impp. tradit, in potestatis iis indultae subditoscastigandi symbolum, verba Lat. sic habent: Insuper etiam virgam assumit, non gravem quampiam et duram, sed levem et mollem, ut nimirum cum mansuctudine castiget, non vero cum iracundia, aut quavis pernicie, neque aut confringat aut perdat. Ita Magistrorum aut Paedagogorum ferulas arbitrati sunt sequiores Graeci, quae revera Labara exstitêre. C. du Fresne Dissert de Inf. aevi Numism. n. 21. Transiit insigne hoc potestatis, ab Imperatoribus ad dignitates Ecclesiasticas, cum in Graeca, tum in Latina Ecclesia, et alias Baculus Pastoralis, et cambuta, et pedum dicitur, Honor. Augustodun. l. 1. c. 216. Sic Νάρθηξ Patriarcharum occurtit apud Pachymer. l. 11. c. 1. Ferula Abbatum apud Leonen Ostiens. l. 3. c. 65. Ferulae Episcoporum in Ann. Francorum Bertin. A. C. 868. et 869. Ferula Papalis apud Baton. A. C. 1100. ubi de electione Paschalis II. etc. Vide supra in vocibus, Baculus, Cambuta, et infra Investitura etc. Sed et Ferulae, cornua sunt bimulis cervis nascentia, quae alias Subulae, Graecis ςπάθαι, et πάτταλοι, Gallis dagues, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 221. et seqq. Proprie vero Ferula, arboris genus, Bacchosacrae, cuius corymbi coronis adhibebantur olim: de qua Plin. passim l. inprimis 12. c. 22. ista habet: Ferula calidis nascitur locis, atque trans maria, geniculatis nodata scapis. Duo eius genera: Nartheca Graeci vocant assirgentem in altitudinem; Nartheciam vero semper humilem. A genibus exeuntia folia maxima, ut quaeque terrae proxima. Cetero natura eadem, quae anetho, et fructu similis. Nulli fruticum levitas maior, ob idgestatu facilior, baculorum usum senectuti praebet. Nequeve vero ad gestandum solum, sed et ad feriendum ferulae usus est. Unde Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 80. cuius epigraphe Ferulae,Invisae nimium pueris, grataeque MagistrisClara Prometheo munere ligna sumus.Nempe eandem igni servando utilem (cava enim in ferula Prometheum Iovisurreptum ignem detulisse, canit Hesiod) et pueris verberandis ait: quâ de Magistrorum ferula alibi. Sed et ferulâ percuti, inter poenas olim delinquentium Monachotum, recensetur in Vita wolstani ferulâ vel caprinâ pelle corioqueve tecta caedi apud Romanos quae prolis desiderio arderent solitas, dicemus infra in voce Puerpera: etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.